Skip to content
Church.wiki
Judges

Judges 4

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,Select Judges 4:1

2et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.Select Judges 4:2

3Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.Select Judges 4:3

4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore.Select Judges 4:4

5Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.Select Judges 4:5

6Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Præcepit tibi Dominus Deus Israël : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon :Select Judges 4:6

7ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.Select Judges 4:7

8Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam.Select Judges 4:8

9Quæ dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.Select Judges 4:9

10Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.Select Judges 4:10

11Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.Select Judges 4:11

12Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor :Select Judges 4:12

13et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.Select Judges 4:13

14Dixitque Debbora ad Barac : Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.Select Judges 4:14

15Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,Select Judges 4:15

16et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.Select Judges 4:16

17Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi.Select Judges 4:17

18Egressa igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,Select Judges 4:18

19dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.Select Judges 4:19

20Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est.Select Judges 4:20

21Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.Select Judges 4:21

22Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.Select Judges 4:22

23Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël :Select Judges 4:23

24qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.Select Judges 4:24

Next: Judges 5Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Judges

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.