Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 14

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 14:1

2Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :Select Leviticus 14:2

3qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,Select Leviticus 14:3

4præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.Select Leviticus 14:4

5Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :Select Leviticus 14:5

6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,Select Leviticus 14:6

7quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.Select Leviticus 14:7

8Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,Select Leviticus 14:8

9et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,Select Leviticus 14:9

10die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.Select Leviticus 14:10

11Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,Select Leviticus 14:11

12tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,Select Leviticus 14:12

13immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.Select Leviticus 14:13

14Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis :Select Leviticus 14:14

15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,Select Leviticus 14:15

16tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.Select Leviticus 14:16

17Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,Select Leviticus 14:17

18et super caput ejus.Select Leviticus 14:18

19Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,Select Leviticus 14:19

20et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.Select Leviticus 14:20

21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,Select Leviticus 14:21

22duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :Select Leviticus 14:22

23offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.Select Leviticus 14:23

24Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :Select Leviticus 14:24

25immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :Select Leviticus 14:25

26olei vero partem mittet in manum suam sinistram,Select Leviticus 14:26

27in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :Select Leviticus 14:27

28tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :Select Leviticus 14:28

29reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :Select Leviticus 14:29

30et turturem sive pullum columbæ offeret,Select Leviticus 14:30

31unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.Select Leviticus 14:31

32Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.Select Leviticus 14:32

33Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :Select Leviticus 14:33

34Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,Select Leviticus 14:34

35ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.Select Leviticus 14:35

36At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :Select Leviticus 14:36

37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,Select Leviticus 14:37

38egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.Select Leviticus 14:38

39Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,Select Leviticus 14:39

40jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :Select Leviticus 14:40

41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,Select Leviticus 14:41

42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.Select Leviticus 14:42

43Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,Select Leviticus 14:43

44ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :Select Leviticus 14:44

45quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.Select Leviticus 14:45

46Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :Select Leviticus 14:46

47et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.Select Leviticus 14:47

48Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :Select Leviticus 14:48

49et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :Select Leviticus 14:49

50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,Select Leviticus 14:50

51tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,Select Leviticus 14:51

52purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.Select Leviticus 14:52

53Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.Select Leviticus 14:53

54Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,Select Leviticus 14:54

55lepræ vestium et domorum,Select Leviticus 14:55

56cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,Select Leviticus 14:56

57ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.Select Leviticus 14:57

Next: Leviticus 15Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.