Leviticus 16
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt :Select Leviticus 16:1
2et præcepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),Select Leviticus 16:2
3nisi hæc ante fecerit : vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.Select Leviticus 16:3
4Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : hæc enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.Select Leviticus 16:4
5Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.Select Leviticus 16:5
6Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,Select Leviticus 16:6
7duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :Select Leviticus 16:7
8mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario :Select Leviticus 16:8
9cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato :Select Leviticus 16:9
10cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.Select Leviticus 16:10
11His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum :Select Leviticus 16:11
12assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta :Select Leviticus 16:12
13ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.Select Leviticus 16:13
14Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.Select Leviticus 16:14
15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,Select Leviticus 16:15
16et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.Select Leviticus 16:16
17Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur.Select Leviticus 16:17
18Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum :Select Leviticus 16:18
19aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.Select Leviticus 16:19
20Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem :Select Leviticus 16:20
21et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum : quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.Select Leviticus 16:21
22Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,Select Leviticus 16:22
23revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,Select Leviticus 16:23
24lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo :Select Leviticus 16:24
25et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.Select Leviticus 16:25
26Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.Select Leviticus 16:26
27Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum :Select Leviticus 16:27
28et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.Select Leviticus 16:28
29Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.Select Leviticus 16:29
30In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini.Select Leviticus 16:30
31Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.Select Leviticus 16:31
32Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,Select Leviticus 16:32
33et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.Select Leviticus 16:33
34Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.Select Leviticus 16:34
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain