Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 22

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 22:1

2Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.Select Leviticus 22:2

3Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.Select Leviticus 22:3

4Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,Select Leviticus 22:4

5et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,Select Leviticus 22:5

6immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua,Select Leviticus 22:6

7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.Select Leviticus 22:7

8Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.Select Leviticus 22:8

9Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.Select Leviticus 22:9

10Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.Select Leviticus 22:10

11Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.Select Leviticus 22:11

12Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.Select Leviticus 22:12

13Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.Select Leviticus 22:13

14Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.Select Leviticus 22:14

15Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino :Select Leviticus 22:15

16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.Select Leviticus 22:16

17Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 22:17

18Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,Select Leviticus 22:18

19ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris :Select Leviticus 22:19

20si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.Select Leviticus 22:20

21Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo.Select Leviticus 22:21

22Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.Select Leviticus 22:22

23Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.Select Leviticus 22:23

24Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.Select Leviticus 22:24

25De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea.Select Leviticus 22:25

26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 22:26

27Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.Select Leviticus 22:27

28Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.Select Leviticus 22:28

29Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,Select Leviticus 22:29

30eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.Select Leviticus 22:30

31Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.Select Leviticus 22:31

32Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos,Select Leviticus 22:32

33et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.Select Leviticus 22:33

Next: Leviticus 23Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.