Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 24

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 24:1

2Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,Select Leviticus 24:2

3extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.Select Leviticus 24:3

4Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.Select Leviticus 24:4

5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :Select Leviticus 24:5

6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :Select Leviticus 24:6

7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.Select Leviticus 24:7

8Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :Select Leviticus 24:8

9eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.Select Leviticus 24:9

10Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.Select Leviticus 24:10

11Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)Select Leviticus 24:11

12Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.Select Leviticus 24:12

13Qui locutus est ad Moysen,Select Leviticus 24:13

14dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.Select Leviticus 24:14

15Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;Select Leviticus 24:15

16et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.Select Leviticus 24:16

17Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.Select Leviticus 24:17

18Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.Select Leviticus 24:18

19Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :Select Leviticus 24:19

20fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.Select Leviticus 24:20

21Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.Select Leviticus 24:21

22Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.Select Leviticus 24:22

23Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.Select Leviticus 24:23

Next: Leviticus 25Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.