Leviticus 25
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :Select Leviticus 25:1
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.Select Leviticus 25:2
3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :Select Leviticus 25:3
4septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.Select Leviticus 25:4
5Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :Select Leviticus 25:5
6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :Select Leviticus 25:6
7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.Select Leviticus 25:7
8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :Select Leviticus 25:8
9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.Select Leviticus 25:9
10Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :Select Leviticus 25:10
11quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,Select Leviticus 25:11
12ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.Select Leviticus 25:12
13Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.Select Leviticus 25:13
14Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,Select Leviticus 25:14
15et juxta supputationem frugum vendet tibi.Select Leviticus 25:15
16Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.Select Leviticus 25:16
17Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.Select Leviticus 25:17
18Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,Select Leviticus 25:18
19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.Select Leviticus 25:19
20Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?Select Leviticus 25:20
21dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :Select Leviticus 25:21
22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.Select Leviticus 25:22
23Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :Select Leviticus 25:23
24unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.Select Leviticus 25:24
25Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.Select Leviticus 25:25
26Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,Select Leviticus 25:26
27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.Select Leviticus 25:27
28Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.Select Leviticus 25:28
29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.Select Leviticus 25:29
30Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.Select Leviticus 25:30
31Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.Select Leviticus 25:31
32Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :Select Leviticus 25:32
33si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.Select Leviticus 25:33
34Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.Select Leviticus 25:34
35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,Select Leviticus 25:35
36ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.Select Leviticus 25:36
37Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.Select Leviticus 25:37
38Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.Select Leviticus 25:38
39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,Select Leviticus 25:39
40sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,Select Leviticus 25:40
41et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.Select Leviticus 25:41
42Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :Select Leviticus 25:42
43ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.Select Leviticus 25:43
44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :Select Leviticus 25:44
45et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :Select Leviticus 25:45
46et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.Select Leviticus 25:46
47Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :Select Leviticus 25:47
48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,Select Leviticus 25:48
49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,Select Leviticus 25:49
50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.Select Leviticus 25:50
51Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :Select Leviticus 25:51
52si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,Select Leviticus 25:52
53quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.Select Leviticus 25:53
54Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.Select Leviticus 25:54
55Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.Select Leviticus 25:55
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain