Leviticus 9
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :Select Leviticus 9:1
2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.Select Leviticus 9:2
3Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,Select Leviticus 9:3
4bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.Select Leviticus 9:4
5Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,Select Leviticus 9:5
6ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.Select Leviticus 9:6
7Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.Select Leviticus 9:7
8Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :Select Leviticus 9:8
9cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.Select Leviticus 9:9
10Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :Select Leviticus 9:10
11carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.Select Leviticus 9:11
12Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.Select Leviticus 9:12
13Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,Select Leviticus 9:13
14lotis aqua prius intestinis et pedibus.Select Leviticus 9:14
15Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,Select Leviticus 9:15
16fecit holocaustum,Select Leviticus 9:16
17addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.Select Leviticus 9:17
18Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.Select Leviticus 9:18
19Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,Select Leviticus 9:19
20posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,Select Leviticus 9:20
21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.Select Leviticus 9:21
22Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.Select Leviticus 9:22
23Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :Select Leviticus 9:23
24et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.Select Leviticus 9:24
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain