Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 1

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :Select Luke 1:1

2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :Select Luke 1:2

3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,Select Luke 1:3

4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.Select Luke 1:4

5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.Select Luke 1:5

6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.Select Luke 1:6

7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.Select Luke 1:7

8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,Select Luke 1:8

9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :Select Luke 1:9

10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.Select Luke 1:10

11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.Select Luke 1:11

12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.Select Luke 1:12

13Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :Select Luke 1:13

14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :Select Luke 1:14

15erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :Select Luke 1:15

16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :Select Luke 1:16

17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.Select Luke 1:17

18Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.Select Luke 1:18

19Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.Select Luke 1:19

20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.Select Luke 1:20

21Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.Select Luke 1:21

22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.Select Luke 1:22

23Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :Select Luke 1:23

24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :Select Luke 1:24

25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.Select Luke 1:25

26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,Select Luke 1:26

27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.Select Luke 1:27

28Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.Select Luke 1:28

29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.Select Luke 1:29

30Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.Select Luke 1:30

31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :Select Luke 1:31

32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,Select Luke 1:32

33et regni ejus non erit finis.Select Luke 1:33

34Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?Select Luke 1:34

35Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.Select Luke 1:35

36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :Select Luke 1:36

37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.Select Luke 1:37

38Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.Select Luke 1:38

39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :Select Luke 1:39

40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.Select Luke 1:40

41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :Select Luke 1:41

42et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.Select Luke 1:42

43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?Select Luke 1:43

44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.Select Luke 1:44

45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.Select Luke 1:45

46Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :Select Luke 1:46

47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.Select Luke 1:47

48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,Select Luke 1:48

49quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,Select Luke 1:49

50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.Select Luke 1:50

51Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.Select Luke 1:51

52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.Select Luke 1:52

53Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.Select Luke 1:53

54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :Select Luke 1:54

55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.Select Luke 1:55

56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.Select Luke 1:56

57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.Select Luke 1:57

58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.Select Luke 1:58

59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.Select Luke 1:59

60Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.Select Luke 1:60

61Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.Select Luke 1:61

62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.Select Luke 1:62

63Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.Select Luke 1:63

64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.Select Luke 1:64

65Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :Select Luke 1:65

66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.Select Luke 1:66

67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :Select Luke 1:67

68Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :Select Luke 1:68

69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,Select Luke 1:69

70sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :Select Luke 1:70

71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :Select Luke 1:71

72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :Select Luke 1:72

73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobisSelect Luke 1:73

74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illiSelect Luke 1:74

75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.Select Luke 1:75

76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,Select Luke 1:76

77ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorumSelect Luke 1:77

78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :Select Luke 1:78

79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.Select Luke 1:79

80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.Select Luke 1:80

Next: Luke 2Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.