Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 10

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.Select Luke 10:1

2Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.Select Luke 10:2

3Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.Select Luke 10:3

4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.Select Luke 10:4

5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :Select Luke 10:5

6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.Select Luke 10:6

7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.Select Luke 10:7

8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :Select Luke 10:8

9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.Select Luke 10:9

10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :Select Luke 10:10

11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.Select Luke 10:11

12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.Select Luke 10:12

13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.Select Luke 10:13

14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.Select Luke 10:14

15Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.Select Luke 10:15

16Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.Select Luke 10:16

17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.Select Luke 10:17

18Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.Select Luke 10:18

19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.Select Luke 10:19

20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.Select Luke 10:20

21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.Select Luke 10:21

22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.Select Luke 10:22

23Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.Select Luke 10:23

24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.Select Luke 10:24

25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?Select Luke 10:25

26At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?Select Luke 10:26

27Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.Select Luke 10:27

28Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.Select Luke 10:28

29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?Select Luke 10:29

30Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.Select Luke 10:30

31Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.Select Luke 10:31

32Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.Select Luke 10:32

33Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.Select Luke 10:33

34Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.Select Luke 10:34

35Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.Select Luke 10:35

36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?Select Luke 10:36

37At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.Select Luke 10:37

38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,Select Luke 10:38

39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.Select Luke 10:39

40Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.Select Luke 10:40

41Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,Select Luke 10:41

42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.Select Luke 10:42

Next: Luke 11Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.