Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 11

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.Select Luke 11:1

2Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.Select Luke 11:2

3Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.Select Luke 11:3

4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.Select Luke 11:4

5Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,Select Luke 11:5

6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,Select Luke 11:6

7et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.Select Luke 11:7

8Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.Select Luke 11:8

9Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.Select Luke 11:9

10Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.Select Luke 11:10

11Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?Select Luke 11:11

12aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?Select Luke 11:12

13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?Select Luke 11:13

14Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.Select Luke 11:14

15Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.Select Luke 11:15

16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.Select Luke 11:16

17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.Select Luke 11:17

18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.Select Luke 11:18

19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.Select Luke 11:19

20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.Select Luke 11:20

21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.Select Luke 11:21

22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.Select Luke 11:22

23Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.Select Luke 11:23

24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.Select Luke 11:24

25Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.Select Luke 11:25

26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.Select Luke 11:26

27Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.Select Luke 11:27

28At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.Select Luke 11:28

29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est : signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.Select Luke 11:29

30Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.Select Luke 11:30

31Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.Select Luke 11:31

32Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.Select Luke 11:32

33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.Select Luke 11:33

34Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.Select Luke 11:34

35Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.Select Luke 11:35

36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.Select Luke 11:36

37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.Select Luke 11:37

38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.Select Luke 11:38

39Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.Select Luke 11:39

40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?Select Luke 11:40

41Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.Select Luke 11:41

42Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.Select Luke 11:42

43Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.Select Luke 11:43

44Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.Select Luke 11:44

45Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.Select Luke 11:45

46At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.Select Luke 11:46

47Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.Select Luke 11:47

48Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.Select Luke 11:48

49Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :Select Luke 11:49

50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,Select Luke 11:50

51a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.Select Luke 11:51

52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.Select Luke 11:52

53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,Select Luke 11:53

54insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.Select Luke 11:54

Next: Luke 12Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.