Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 16

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.Select Luke 16:1

2Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.Select Luke 16:2

3Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.Select Luke 16:3

4Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.Select Luke 16:4

5Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?Select Luke 16:5

6At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.Select Luke 16:6

7Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.Select Luke 16:7

8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.Select Luke 16:8

9Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.Select Luke 16:9

10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.Select Luke 16:10

11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?Select Luke 16:11

12Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?Select Luke 16:12

13Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.Select Luke 16:13

14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.Select Luke 16:14

15Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.Select Luke 16:15

16Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.Select Luke 16:16

17Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.Select Luke 16:17

18Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.Select Luke 16:18

19Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.Select Luke 16:19

20Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,Select Luke 16:20

21cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.Select Luke 16:21

22Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.Select Luke 16:22

23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :Select Luke 16:23

24et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.Select Luke 16:24

25Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :Select Luke 16:25

26et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.Select Luke 16:26

27Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :Select Luke 16:27

28habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.Select Luke 16:28

29Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.Select Luke 16:29

30At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.Select Luke 16:30

31Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.Select Luke 16:31

Next: Luke 17Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.