Luke 17
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.Select Luke 17:1
2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.Select Luke 17:2
3Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.Select Luke 17:3
4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.Select Luke 17:4
5Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.Select Luke 17:5
6Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.Select Luke 17:6
7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :Select Luke 17:7
8et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?Select Luke 17:8
9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?Select Luke 17:9
10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.Select Luke 17:10
11Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.Select Luke 17:11
12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :Select Luke 17:12
13et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.Select Luke 17:13
14Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.Select Luke 17:14
15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,Select Luke 17:15
16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.Select Luke 17:16
17Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?Select Luke 17:17
18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.Select Luke 17:18
19Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.Select Luke 17:19
20Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :Select Luke 17:20
21neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.Select Luke 17:21
22Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.Select Luke 17:22
23Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :Select Luke 17:23
24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.Select Luke 17:24
25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.Select Luke 17:25
26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :Select Luke 17:26
27edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.Select Luke 17:27
28Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :Select Luke 17:28
29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :Select Luke 17:29
30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.Select Luke 17:30
31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.Select Luke 17:31
32Memores estote uxoris Lot.Select Luke 17:32
33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.Select Luke 17:33
34Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :Select Luke 17:34
35duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.Select Luke 17:35
36Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?Select Luke 17:36
37Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.Select Luke 17:37
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation