Luke 19
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et ingressus perambulabat Jericho.Select Luke 19:1
2Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :Select Luke 19:2
3et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.Select Luke 19:3
4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.Select Luke 19:4
5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.Select Luke 19:5
6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.Select Luke 19:6
7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.Select Luke 19:7
8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.Select Luke 19:8
9Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.Select Luke 19:9
10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.Select Luke 19:10
11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.Select Luke 19:11
12Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.Select Luke 19:12
13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.Select Luke 19:13
14Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.Select Luke 19:14
15Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.Select Luke 19:15
16Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.Select Luke 19:16
17Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.Select Luke 19:17
18Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.Select Luke 19:18
19Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.Select Luke 19:19
20Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :Select Luke 19:20
21timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.Select Luke 19:21
22Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :Select Luke 19:22
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?Select Luke 19:23
24Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.Select Luke 19:24
25Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.Select Luke 19:25
26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.Select Luke 19:26
27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.Select Luke 19:27
28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.Select Luke 19:28
29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,Select Luke 19:29
30dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.Select Luke 19:30
31Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.Select Luke 19:31
32Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.Select Luke 19:32
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?Select Luke 19:33
34At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.Select Luke 19:34
35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.Select Luke 19:35
36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :Select Luke 19:36
37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,Select Luke 19:37
38dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.Select Luke 19:38
39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.Select Luke 19:39
40Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.Select Luke 19:40
41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :Select Luke 19:41
42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.Select Luke 19:42
43Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :Select Luke 19:43
44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.Select Luke 19:44
45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,Select Luke 19:45
46dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.Select Luke 19:46
47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :Select Luke 19:47
48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.Select Luke 19:48
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation