Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 21

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.Select Luke 21:1

2Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.Select Luke 21:2

3Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.Select Luke 21:3

4Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.Select Luke 21:4

5Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :Select Luke 21:5

6Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.Select Luke 21:6

7Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?Select Luke 21:7

8Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.Select Luke 21:8

9Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.Select Luke 21:9

10Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.Select Luke 21:10

11Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.Select Luke 21:11

12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :Select Luke 21:12

13continget autem vobis in testimonium.Select Luke 21:13

14Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :Select Luke 21:14

15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.Select Luke 21:15

16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :Select Luke 21:16

17et eritis odio omnibus propter nomen meum :Select Luke 21:17

18et capillus de capite vestro non peribit.Select Luke 21:18

19In patientia vestra possidebitis animas vestras.Select Luke 21:19

20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :Select Luke 21:20

21tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,Select Luke 21:21

22quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.Select Luke 21:22

23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.Select Luke 21:23

24Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.Select Luke 21:24

25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :Select Luke 21:25

26arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :Select Luke 21:26

27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.Select Luke 21:27

28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.Select Luke 21:28

29Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :Select Luke 21:29

30cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.Select Luke 21:30

31Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.Select Luke 21:31

32Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.Select Luke 21:32

33Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.Select Luke 21:33

34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :Select Luke 21:34

35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.Select Luke 21:35

36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.Select Luke 21:36

37Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.Select Luke 21:37

38Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.Select Luke 21:38

Next: Luke 22Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.