Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 23

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.Select Luke 23:1

2Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.Select Luke 23:2

3Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.Select Luke 23:3

4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.Select Luke 23:4

5At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.Select Luke 23:5

6Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.Select Luke 23:6

7Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.Select Luke 23:7

8Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.Select Luke 23:8

9Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.Select Luke 23:9

10Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.Select Luke 23:10

11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.Select Luke 23:11

12Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.Select Luke 23:12

13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,Select Luke 23:13

14dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.Select Luke 23:14

15Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.Select Luke 23:15

16Emendatum ergo illum dimittam.Select Luke 23:16

17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.Select Luke 23:17

18Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :Select Luke 23:18

19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.Select Luke 23:19

20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.Select Luke 23:20

21At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.Select Luke 23:21

22Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.Select Luke 23:22

23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.Select Luke 23:23

24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.Select Luke 23:24

25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.Select Luke 23:25

26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.Select Luke 23:26

27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.Select Luke 23:27

28Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.Select Luke 23:28

29Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.Select Luke 23:29

30Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.Select Luke 23:30

31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?Select Luke 23:31

32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.Select Luke 23:32

33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.Select Luke 23:33

34Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.Select Luke 23:34

35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.Select Luke 23:35

36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,Select Luke 23:36

37et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.Select Luke 23:37

38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.Select Luke 23:38

39Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.Select Luke 23:39

40Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.Select Luke 23:40

41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.Select Luke 23:41

42Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.Select Luke 23:42

43Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.Select Luke 23:43

44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.Select Luke 23:44

45Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.Select Luke 23:45

46Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.Select Luke 23:46

47Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.Select Luke 23:47

48Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.Select Luke 23:48

49Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.Select Luke 23:49

50Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :Select Luke 23:50

51hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :Select Luke 23:51

52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :Select Luke 23:52

53et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.Select Luke 23:53

54Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.Select Luke 23:54

55Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.Select Luke 23:55

56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.Select Luke 23:56

Next: Luke 24Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.