Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 4

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertumSelect Luke 4:1

2diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.Select Luke 4:2

3Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.Select Luke 4:3

4Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.Select Luke 4:4

5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,Select Luke 4:5

6et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.Select Luke 4:6

7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.Select Luke 4:7

8Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.Select Luke 4:8

9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.Select Luke 4:9

10Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :Select Luke 4:10

11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.Select Luke 4:11

12Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.Select Luke 4:12

13Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.Select Luke 4:13

14Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.Select Luke 4:14

15Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.Select Luke 4:15

16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.Select Luke 4:16

17Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :Select Luke 4:17

18Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,Select Luke 4:18

19prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.Select Luke 4:19

20Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.Select Luke 4:20

21Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.Select Luke 4:21

22Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?Select Luke 4:22

23Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.Select Luke 4:23

24Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.Select Luke 4:24

25In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :Select Luke 4:25

26et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.Select Luke 4:26

27Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.Select Luke 4:27

28Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.Select Luke 4:28

29Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.Select Luke 4:29

30Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.Select Luke 4:30

31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.Select Luke 4:31

32Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.Select Luke 4:32

33Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,Select Luke 4:33

34dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.Select Luke 4:34

35Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.Select Luke 4:35

36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?Select Luke 4:36

37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.Select Luke 4:37

38Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.Select Luke 4:38

39Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.Select Luke 4:39

40Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.Select Luke 4:40

41Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.Select Luke 4:41

42Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.Select Luke 4:42

43Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.Select Luke 4:43

44Et erat prædicans in synagogis Galilææ.Select Luke 4:44

Next: Luke 5Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.