Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 9

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.Select Luke 9:1

2Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.Select Luke 9:2

3Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.Select Luke 9:3

4Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.Select Luke 9:4

5Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.Select Luke 9:5

6Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.Select Luke 9:6

7Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod dicereturSelect Luke 9:7

8a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.Select Luke 9:8

9Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.Select Luke 9:9

10Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.Select Luke 9:10

11Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.Select Luke 9:11

12Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.Select Luke 9:12

13Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.Select Luke 9:13

14Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.Select Luke 9:14

15Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.Select Luke 9:15

16Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.Select Luke 9:16

17Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.Select Luke 9:17

18Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ?Select Luke 9:18

19At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.Select Luke 9:19

20Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.Select Luke 9:20

21At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,Select Luke 9:21

22dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.Select Luke 9:22

23Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.Select Luke 9:23

24Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.Select Luke 9:24

25Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?Select Luke 9:25

26Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.Select Luke 9:26

27Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.Select Luke 9:27

28Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.Select Luke 9:28

29Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.Select Luke 9:29

30Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,Select Luke 9:30

31visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.Select Luke 9:31

32Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.Select Luke 9:32

33Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.Select Luke 9:33

34Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.Select Luke 9:34

35Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.Select Luke 9:35

36Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.Select Luke 9:36

37Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.Select Luke 9:37

38Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :Select Luke 9:38

39et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :Select Luke 9:39

40et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.Select Luke 9:40

41Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.Select Luke 9:41

42Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.Select Luke 9:42

43Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.Select Luke 9:43

44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.Select Luke 9:44

45At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.Select Luke 9:45

46Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.Select Luke 9:46

47At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,Select Luke 9:47

48et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.Select Luke 9:48

49Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.Select Luke 9:49

50Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.Select Luke 9:50

51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.Select Luke 9:51

52Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.Select Luke 9:52

53Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.Select Luke 9:53

54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?Select Luke 9:54

55Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.Select Luke 9:55

56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.Select Luke 9:56

57Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.Select Luke 9:57

58Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.Select Luke 9:58

59Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.Select Luke 9:59

60Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.Select Luke 9:60

61Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.Select Luke 9:61

62Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.Select Luke 9:62

Next: Luke 10Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.