Malachi 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.Select Malachi 1:1
2Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,Select Malachi 1:2
3Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.Select Malachi 1:3
4Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.Select Malachi 1:4
5Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.Select Malachi 1:5
6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?Select Malachi 1:6
7Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.Select Malachi 1:7
8Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.Select Malachi 1:8
9Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.Select Malachi 1:9
10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.Select Malachi 1:10
11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.Select Malachi 1:11
12Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.Select Malachi 1:12
13Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus.Select Malachi 1:13
14Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.Select Malachi 1:14
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain