Mark 13
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.Select Mark 13:1
2Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.Select Mark 13:2
3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :Select Mark 13:3
4Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?Select Mark 13:4
5Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :Select Mark 13:5
6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.Select Mark 13:6
7Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.Select Mark 13:7
8Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.Select Mark 13:8
9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.Select Mark 13:9
10Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.Select Mark 13:10
11Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.Select Mark 13:11
12Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.Select Mark 13:12
13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.Select Mark 13:13
14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :Select Mark 13:14
15et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :Select Mark 13:15
16et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.Select Mark 13:16
17Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.Select Mark 13:17
18Orate vero ut hieme non fiant.Select Mark 13:18
19Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.Select Mark 13:19
20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.Select Mark 13:20
21Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.Select Mark 13:21
22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.Select Mark 13:22
23Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.Select Mark 13:23
24Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :Select Mark 13:24
25et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.Select Mark 13:25
26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.Select Mark 13:26
27Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.Select Mark 13:27
28A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :Select Mark 13:28
29sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.Select Mark 13:29
30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.Select Mark 13:30
31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.Select Mark 13:31
32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.Select Mark 13:32
33Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.Select Mark 13:33
34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,Select Mark 13:34
35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),Select Mark 13:35
36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.Select Mark 13:36
37Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.Select Mark 13:37
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation