Mark 15
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.Select Mark 15:1
2Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.Select Mark 15:2
3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.Select Mark 15:3
4Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.Select Mark 15:4
5Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.Select Mark 15:5
6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.Select Mark 15:6
7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.Select Mark 15:7
8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.Select Mark 15:8
9Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?Select Mark 15:9
10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.Select Mark 15:10
11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.Select Mark 15:11
12Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?Select Mark 15:12
13At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.Select Mark 15:13
14Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.Select Mark 15:14
15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.Select Mark 15:15
16Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,Select Mark 15:16
17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.Select Mark 15:17
18Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.Select Mark 15:18
19Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.Select Mark 15:19
20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.Select Mark 15:20
21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.Select Mark 15:21
22Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.Select Mark 15:22
23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.Select Mark 15:23
24Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.Select Mark 15:24
25Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.Select Mark 15:25
26Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.Select Mark 15:26
27Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.Select Mark 15:27
28Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.Select Mark 15:28
29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,Select Mark 15:29
30salvum fac temetipsum descendens de cruce.Select Mark 15:30
31Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.Select Mark 15:31
32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.Select Mark 15:32
33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.Select Mark 15:33
34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?Select Mark 15:34
35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.Select Mark 15:35
36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.Select Mark 15:36
37Jesus autem emissa voce magna expiravit.Select Mark 15:37
38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.Select Mark 15:38
39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.Select Mark 15:39
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :Select Mark 15:40
41et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.Select Mark 15:41
42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),Select Mark 15:42
43venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.Select Mark 15:43
44Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.Select Mark 15:44
45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.Select Mark 15:45
46Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.Select Mark 15:46
47Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.Select Mark 15:47
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation