Mark 6
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :Select Mark 6:1
2et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?Select Mark 6:2
3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.Select Mark 6:3
4Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.Select Mark 6:4
5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :Select Mark 6:5
6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.Select Mark 6:6
7Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.Select Mark 6:7
8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,Select Mark 6:8
9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.Select Mark 6:9
10Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :Select Mark 6:10
11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.Select Mark 6:11
12Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :Select Mark 6:12
13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.Select Mark 6:13
14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.Select Mark 6:14
15Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.Select Mark 6:15
16Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.Select Mark 6:16
17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.Select Mark 6:17
18Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.Select Mark 6:18
19Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.Select Mark 6:19
20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.Select Mark 6:20
21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :Select Mark 6:21
22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :Select Mark 6:22
23et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.Select Mark 6:23
24Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.Select Mark 6:24
25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.Select Mark 6:25
26Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :Select Mark 6:26
27sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,Select Mark 6:27
28et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.Select Mark 6:28
29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.Select Mark 6:29
30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.Select Mark 6:30
31Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.Select Mark 6:31
32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.Select Mark 6:32
33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.Select Mark 6:33
34Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.Select Mark 6:34
35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :Select Mark 6:35
36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.Select Mark 6:36
37Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.Select Mark 6:37
38Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.Select Mark 6:38
39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.Select Mark 6:39
40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.Select Mark 6:40
41Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.Select Mark 6:41
42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.Select Mark 6:42
43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.Select Mark 6:43
44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.Select Mark 6:44
45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.Select Mark 6:45
46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.Select Mark 6:46
47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.Select Mark 6:47
48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.Select Mark 6:48
49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.Select Mark 6:49
50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.Select Mark 6:50
51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :Select Mark 6:51
52non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.Select Mark 6:52
53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.Select Mark 6:53
54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :Select Mark 6:54
55et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.Select Mark 6:55
56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.Select Mark 6:56
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation