Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 8

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :Select Mark 8:1

2Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :Select Mark 8:2

3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.Select Mark 8:3

4Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?Select Mark 8:4

5Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.Select Mark 8:5

6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.Select Mark 8:6

7Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.Select Mark 8:7

8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.Select Mark 8:8

9Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.Select Mark 8:9

10Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.Select Mark 8:10

11Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.Select Mark 8:11

12Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.Select Mark 8:12

13Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.Select Mark 8:13

14Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.Select Mark 8:14

15Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.Select Mark 8:15

16Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.Select Mark 8:16

17Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?Select Mark 8:17

18oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,Select Mark 8:18

19quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.Select Mark 8:19

20Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.Select Mark 8:20

21Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?Select Mark 8:21

22Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.Select Mark 8:22

23Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.Select Mark 8:23

24Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.Select Mark 8:24

25Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.Select Mark 8:25

26Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.Select Mark 8:26

27Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?Select Mark 8:27

28Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.Select Mark 8:28

29Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.Select Mark 8:29

30Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.Select Mark 8:30

31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.Select Mark 8:31

32Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.Select Mark 8:32

33Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.Select Mark 8:33

34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.Select Mark 8:34

35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.Select Mark 8:35

36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?Select Mark 8:36

37Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?Select Mark 8:37

38Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.Select Mark 8:38

39Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.Select Mark 8:39

Next: Mark 9Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.