Mark 9
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.Select Mark 9:1
2Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.Select Mark 9:2
3Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.Select Mark 9:3
4Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.Select Mark 9:4
5Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.Select Mark 9:5
6Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.Select Mark 9:6
7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.Select Mark 9:7
8Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.Select Mark 9:8
9Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.Select Mark 9:9
10Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?Select Mark 9:10
11Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.Select Mark 9:11
12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.Select Mark 9:12
13Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.Select Mark 9:13
14Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.Select Mark 9:14
15Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?Select Mark 9:15
16Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :Select Mark 9:16
17qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.Select Mark 9:17
18Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.Select Mark 9:18
19Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.Select Mark 9:19
20Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :Select Mark 9:20
21et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.Select Mark 9:21
22Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.Select Mark 9:22
23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.Select Mark 9:23
24Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.Select Mark 9:24
25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.Select Mark 9:25
26Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.Select Mark 9:26
27Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?Select Mark 9:27
28Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.Select Mark 9:28
29Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.Select Mark 9:29
30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.Select Mark 9:30
31At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.Select Mark 9:31
32Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?Select Mark 9:32
33At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.Select Mark 9:33
34Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.Select Mark 9:34
35Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :Select Mark 9:35
36Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.Select Mark 9:36
37Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.Select Mark 9:37
38Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :Select Mark 9:38
39qui enim non est adversum vos, pro vobis est.Select Mark 9:39
40Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.Select Mark 9:40
41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.Select Mark 9:41
42Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,Select Mark 9:42
43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.Select Mark 9:43
44Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,Select Mark 9:44
45ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.Select Mark 9:45
46Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,Select Mark 9:46
47ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.Select Mark 9:47
48Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.Select Mark 9:48
49Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.Select Mark 9:49
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation