Matthew 18
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ?Select Matthew 18:1
2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,Select Matthew 18:2
3et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.Select Matthew 18:3
4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.Select Matthew 18:4
5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :Select Matthew 18:5
6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.Select Matthew 18:6
7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.Select Matthew 18:7
8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.Select Matthew 18:8
9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.Select Matthew 18:9
10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.Select Matthew 18:10
11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.Select Matthew 18:11
12Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ?Select Matthew 18:12
13Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.Select Matthew 18:13
14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.Select Matthew 18:14
15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.Select Matthew 18:15
16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.Select Matthew 18:16
17Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.Select Matthew 18:17
18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.Select Matthew 18:18
19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.Select Matthew 18:19
20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.Select Matthew 18:20
21Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?Select Matthew 18:21
22Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.Select Matthew 18:22
23Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.Select Matthew 18:23
24Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.Select Matthew 18:24
25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.Select Matthew 18:25
26Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.Select Matthew 18:26
27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.Select Matthew 18:27
28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.Select Matthew 18:28
29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.Select Matthew 18:29
30Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.Select Matthew 18:30
31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.Select Matthew 18:31
32Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :Select Matthew 18:32
33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?Select Matthew 18:33
34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.Select Matthew 18:34
35Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.Select Matthew 18:35
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation