Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 19

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,Select Matthew 19:1

2et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.Select Matthew 19:2

3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?Select Matthew 19:3

4Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :Select Matthew 19:4

5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.Select Matthew 19:5

6Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.Select Matthew 19:6

7Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?Select Matthew 19:7

8Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.Select Matthew 19:8

9Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur.Select Matthew 19:9

10Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.Select Matthew 19:10

11Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.Select Matthew 19:11

12Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.Select Matthew 19:12

13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.Select Matthew 19:13

14Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.Select Matthew 19:14

15Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.Select Matthew 19:15

16Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?Select Matthew 19:16

17Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.Select Matthew 19:17

18Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;Select Matthew 19:18

19honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.Select Matthew 19:19

20Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?Select Matthew 19:20

21Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.Select Matthew 19:21

22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.Select Matthew 19:22

23Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.Select Matthew 19:23

24Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.Select Matthew 19:24

25Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?Select Matthew 19:25

26Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.Select Matthew 19:26

27Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?Select Matthew 19:27

28Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.Select Matthew 19:28

29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.Select Matthew 19:29

30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.Select Matthew 19:30

Next: Matthew 20Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.