Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 2

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,Select Matthew 2:1

2dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.Select Matthew 2:2

3Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.Select Matthew 2:3

4Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.Select Matthew 2:4

5At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam :Select Matthew 2:5

6Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.Select Matthew 2:6

7Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis :Select Matthew 2:7

8et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.Select Matthew 2:8

9Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.Select Matthew 2:9

10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.Select Matthew 2:10

11Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.Select Matthew 2:11

12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.Select Matthew 2:12

13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.Select Matthew 2:13

14Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum :Select Matthew 2:14

15et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum.Select Matthew 2:15

16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.Select Matthew 2:16

17Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :Select Matthew 2:17

18Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.Select Matthew 2:18

19Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,Select Matthew 2:19

20dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.Select Matthew 2:20

21Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.Select Matthew 2:21

22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.Select Matthew 2:22

23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur.Select Matthew 2:23

Next: Matthew 3Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.