Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 20

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.Select Matthew 20:1

2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.Select Matthew 20:2

3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,Select Matthew 20:3

4et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.Select Matthew 20:4

5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.Select Matthew 20:5

6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?Select Matthew 20:6

7Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.Select Matthew 20:7

8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.Select Matthew 20:8

9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.Select Matthew 20:9

10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.Select Matthew 20:10

11Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,Select Matthew 20:11

12dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.Select Matthew 20:12

13At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?Select Matthew 20:13

14Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.Select Matthew 20:14

15Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?Select Matthew 20:15

16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.Select Matthew 20:16

17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :Select Matthew 20:17

18Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,Select Matthew 20:18

19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.Select Matthew 20:19

20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.Select Matthew 20:20

21Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.Select Matthew 20:21

22Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.Select Matthew 20:22

23Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.Select Matthew 20:23

24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.Select Matthew 20:24

25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.Select Matthew 20:25

26Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :Select Matthew 20:26

27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.Select Matthew 20:27

28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.Select Matthew 20:28

29Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,Select Matthew 20:29

30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.Select Matthew 20:30

31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.Select Matthew 20:31

32Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?Select Matthew 20:32

33Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.Select Matthew 20:33

34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.Select Matthew 20:34

Next: Matthew 21Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.