Matthew 23
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,Select Matthew 23:1
2dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.Select Matthew 23:2
3Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.Select Matthew 23:3
4Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.Select Matthew 23:4
5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.Select Matthew 23:5
6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,Select Matthew 23:6
7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.Select Matthew 23:7
8Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.Select Matthew 23:8
9Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.Select Matthew 23:9
10Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.Select Matthew 23:10
11Qui major est vestrum, erit minister vester.Select Matthew 23:11
12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.Select Matthew 23:12
13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.Select Matthew 23:13
14Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.Select Matthew 23:14
15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.Select Matthew 23:15
16Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.Select Matthew 23:16
17Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?Select Matthew 23:17
18Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.Select Matthew 23:18
19Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?Select Matthew 23:19
20Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.Select Matthew 23:20
21Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :Select Matthew 23:21
22et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.Select Matthew 23:22
23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.Select Matthew 23:23
24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.Select Matthew 23:24
25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !Select Matthew 23:25
26Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.Select Matthew 23:26
27Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !Select Matthew 23:27
28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.Select Matthew 23:28
29Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,Select Matthew 23:29
30et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !Select Matthew 23:30
31itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.Select Matthew 23:31
32Et vos implete mensuram patrum vestrorum.Select Matthew 23:32
33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?Select Matthew 23:33
34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :Select Matthew 23:34
35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.Select Matthew 23:35
36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.Select Matthew 23:36
37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?Select Matthew 23:37
38Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.Select Matthew 23:38
39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.Select Matthew 23:39
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation