Matthew 24
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.Select Matthew 24:1
2Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.Select Matthew 24:2
3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?Select Matthew 24:3
4Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :Select Matthew 24:4
5multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.Select Matthew 24:5
6Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :Select Matthew 24:6
7consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :Select Matthew 24:7
8hæc autem omnia initia sunt dolorum.Select Matthew 24:8
9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.Select Matthew 24:9
10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.Select Matthew 24:10
11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.Select Matthew 24:11
12Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :Select Matthew 24:12
13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.Select Matthew 24:13
14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.Select Matthew 24:14
15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :Select Matthew 24:15
16tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :Select Matthew 24:16
17et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :Select Matthew 24:17
18et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.Select Matthew 24:18
19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !Select Matthew 24:19
20Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :Select Matthew 24:20
21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.Select Matthew 24:21
22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.Select Matthew 24:22
23Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.Select Matthew 24:23
24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.Select Matthew 24:24
25Ecce prædixi vobis.Select Matthew 24:25
26Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.Select Matthew 24:26
27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.Select Matthew 24:27
28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.Select Matthew 24:28
29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :Select Matthew 24:29
30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.Select Matthew 24:30
31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.Select Matthew 24:31
32Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :Select Matthew 24:32
33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.Select Matthew 24:33
34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.Select Matthew 24:34
35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.Select Matthew 24:35
36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.Select Matthew 24:36
37Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :Select Matthew 24:37
38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,Select Matthew 24:38
39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.Select Matthew 24:39
40Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.Select Matthew 24:40
41Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.Select Matthew 24:41
42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.Select Matthew 24:42
43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.Select Matthew 24:43
44Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.Select Matthew 24:44
45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?Select Matthew 24:45
46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.Select Matthew 24:46
47Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.Select Matthew 24:47
48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :Select Matthew 24:48
49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :Select Matthew 24:49
50veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :Select Matthew 24:50
51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.Select Matthew 24:51
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation