Matthew 26
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :Select Matthew 26:1
2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.Select Matthew 26:2
3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :Select Matthew 26:3
4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.Select Matthew 26:4
5Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.Select Matthew 26:5
6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,Select Matthew 26:6
7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.Select Matthew 26:7
8Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?Select Matthew 26:8
9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.Select Matthew 26:9
10Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.Select Matthew 26:10
11Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.Select Matthew 26:11
12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.Select Matthew 26:12
13Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.Select Matthew 26:13
14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :Select Matthew 26:14
15et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.Select Matthew 26:15
16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.Select Matthew 26:16
17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?Select Matthew 26:17
18At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.Select Matthew 26:18
19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.Select Matthew 26:19
20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.Select Matthew 26:20
21Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.Select Matthew 26:21
22Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?Select Matthew 26:22
23At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.Select Matthew 26:23
24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.Select Matthew 26:24
25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.Select Matthew 26:25
26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.Select Matthew 26:26
27Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.Select Matthew 26:27
28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.Select Matthew 26:28
29Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.Select Matthew 26:29
30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.Select Matthew 26:30
31Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.Select Matthew 26:31
32Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.Select Matthew 26:32
33Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.Select Matthew 26:33
34Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.Select Matthew 26:34
35Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.Select Matthew 26:35
36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.Select Matthew 26:36
37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.Select Matthew 26:37
38Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.Select Matthew 26:38
39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.Select Matthew 26:39
40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?Select Matthew 26:40
41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.Select Matthew 26:41
42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.Select Matthew 26:42
43Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.Select Matthew 26:43
44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.Select Matthew 26:44
45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.Select Matthew 26:45
46Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.Select Matthew 26:46
47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.Select Matthew 26:47
48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.Select Matthew 26:48
49Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.Select Matthew 26:49
50Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.Select Matthew 26:50
51Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.Select Matthew 26:51
52Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.Select Matthew 26:52
53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?Select Matthew 26:53
54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?Select Matthew 26:54
55In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.Select Matthew 26:55
56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.Select Matthew 26:56
57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.Select Matthew 26:57
58Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.Select Matthew 26:58
59Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :Select Matthew 26:59
60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,Select Matthew 26:60
61et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.Select Matthew 26:61
62Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?Select Matthew 26:62
63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.Select Matthew 26:63
64Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.Select Matthew 26:64
65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :Select Matthew 26:65
66quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.Select Matthew 26:66
67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,Select Matthew 26:67
68dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?Select Matthew 26:68
69Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.Select Matthew 26:69
70At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.Select Matthew 26:70
71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.Select Matthew 26:71
72Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.Select Matthew 26:72
73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.Select Matthew 26:73
74Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.Select Matthew 26:74
75Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.Select Matthew 26:75
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation