Matthew 27
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.Select Matthew 27:1
2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.Select Matthew 27:2
3Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,Select Matthew 27:3
4dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.Select Matthew 27:4
5Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.Select Matthew 27:5
6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.Select Matthew 27:6
7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.Select Matthew 27:7
8Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.Select Matthew 27:8
9Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :Select Matthew 27:9
10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.Select Matthew 27:10
11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.Select Matthew 27:11
12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.Select Matthew 27:12
13Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?Select Matthew 27:13
14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.Select Matthew 27:14
15Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :Select Matthew 27:15
16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.Select Matthew 27:16
17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?Select Matthew 27:17
18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.Select Matthew 27:18
19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.Select Matthew 27:19
20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.Select Matthew 27:20
21Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.Select Matthew 27:21
22Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?Select Matthew 27:22
23Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.Select Matthew 27:23
24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.Select Matthew 27:24
25Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.Select Matthew 27:25
26Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.Select Matthew 27:26
27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :Select Matthew 27:27
28et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,Select Matthew 27:28
29et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.Select Matthew 27:29
30Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.Select Matthew 27:30
31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.Select Matthew 27:31
32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.Select Matthew 27:32
33Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.Select Matthew 27:33
34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.Select Matthew 27:34
35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.Select Matthew 27:35
36Et sedentes servabant eum.Select Matthew 27:36
37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.Select Matthew 27:37
38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.Select Matthew 27:38
39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,Select Matthew 27:39
40et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.Select Matthew 27:40
41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :Select Matthew 27:41
42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :Select Matthew 27:42
43confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.Select Matthew 27:43
44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.Select Matthew 27:44
45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.Select Matthew 27:45
46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?Select Matthew 27:46
47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.Select Matthew 27:47
48Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.Select Matthew 27:48
49Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.Select Matthew 27:49
50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.Select Matthew 27:50
51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,Select Matthew 27:51
52et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.Select Matthew 27:52
53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.Select Matthew 27:53
54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.Select Matthew 27:54
55Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :Select Matthew 27:55
56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.Select Matthew 27:56
57Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :Select Matthew 27:57
58hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.Select Matthew 27:58
59Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,Select Matthew 27:59
60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.Select Matthew 27:60
61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.Select Matthew 27:61
62Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,Select Matthew 27:62
63dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.Select Matthew 27:63
64Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.Select Matthew 27:64
65Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.Select Matthew 27:65
66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.Select Matthew 27:66
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation