Skip to content
Church.wiki
Nehemiah

Nehemiah 11

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.Select Nehemiah 11:1

2Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.Select Nehemiah 11:2

3Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.Select Nehemiah 11:3

4Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,Select Nehemiah 11:4

5Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :Select Nehemiah 11:5

6omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.Select Nehemiah 11:6

7Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,Select Nehemiah 11:7

8et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,Select Nehemiah 11:8

9et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.Select Nehemiah 11:9

10Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,Select Nehemiah 11:10

11Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,Select Nehemiah 11:11

12et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,Select Nehemiah 11:12

13et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,Select Nehemiah 11:13

14et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.Select Nehemiah 11:14

15Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,Select Nehemiah 11:15

16et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.Select Nehemiah 11:16

17Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :Select Nehemiah 11:17

18omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.Select Nehemiah 11:18

19Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.Select Nehemiah 11:19

20Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.Select Nehemiah 11:20

21Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.Select Nehemiah 11:21

22Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.Select Nehemiah 11:22

23Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,Select Nehemiah 11:23

24et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,Select Nehemiah 11:24

25et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :Select Nehemiah 11:25

26et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,Select Nehemiah 11:26

27et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,Select Nehemiah 11:27

28et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,Select Nehemiah 11:28

29et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,Select Nehemiah 11:29

30Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.Select Nehemiah 11:30

31Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejusSelect Nehemiah 11:31

32Anathoth, Nob, Anania,Select Nehemiah 11:32

33Asor, Rama, Gethaim,Select Nehemiah 11:33

34Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,Select Nehemiah 11:34

35et Ono valle artificum.Select Nehemiah 11:35

36Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.Select Nehemiah 11:36

Next: Nehemiah 12Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Nehemiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.