Nehemiah 4
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judæos,Select Nehemiah 4:1
2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judæi faciunt imbecilles ? num dimittent eos gentes ? num sacrificabunt, et complebunt in una die ? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt ?Select Nehemiah 4:2
3Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait : Ædificent : si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.Select Nehemiah 4:3
4Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.Select Nehemiah 4:4
5Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes.Select Nehemiah 4:5
6Itaque ædificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam : et provocatum est cor populi ad operandum.Select Nehemiah 4:6
7Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis.Select Nehemiah 4:7
8Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.Select Nehemiah 4:8
9Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.Select Nehemiah 4:9
10Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum.Select Nehemiah 4:10
11Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.Select Nehemiah 4:11
12Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,Select Nehemiah 4:12
13statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.Select Nehemiah 4:13
14Et perspexi atque surrexi : et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum : Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.Select Nehemiah 4:14
15Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.Select Nehemiah 4:15
16Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda.Select Nehemiah 4:16
17Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium : una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium :Select Nehemiah 4:17
18ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina juxta me.Select Nehemiah 4:18
19Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero :Select Nehemiah 4:19
20in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis.Select Nehemiah 4:20
21Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra.Select Nehemiah 4:21
22In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.Select Nehemiah 4:22
23Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.Select Nehemiah 4:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain