Nehemiah 7
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,Select Nehemiah 7:1
2præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),Select Nehemiah 7:2
3et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.Select Nehemiah 7:3
4Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.Select Nehemiah 7:4
5Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.Select Nehemiah 7:5
6Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.Select Nehemiah 7:6
7Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël :Select Nehemiah 7:7
8filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :Select Nehemiah 7:8
9filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :Select Nehemiah 7:9
10filii Area, sexcenti quinquaginta duo :Select Nehemiah 7:10
11filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :Select Nehemiah 7:11
12filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :Select Nehemiah 7:12
13filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :Select Nehemiah 7:13
14filii Zachai, septingenti sexaginta :Select Nehemiah 7:14
15filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :Select Nehemiah 7:15
16filii Bebai, sexcenti viginti octo :Select Nehemiah 7:16
17filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :Select Nehemiah 7:17
18filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :Select Nehemiah 7:18
19filii Beguai, duo millia sexaginta septem :Select Nehemiah 7:19
20filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :Select Nehemiah 7:20
21filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :Select Nehemiah 7:21
22filii Hasem, trecenti viginti octo :Select Nehemiah 7:22
23filii Besai, trecenti viginti quatuor :Select Nehemiah 7:23
24filii Hareph, centum duodecim :Select Nehemiah 7:24
25filii Gabaon, nonaginta quinque :Select Nehemiah 7:25
26filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.Select Nehemiah 7:26
27Viri Anathoth, centum viginti octo.Select Nehemiah 7:27
28Viri Bethazmoth, quadraginta duo.Select Nehemiah 7:28
29Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.Select Nehemiah 7:29
30Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.Select Nehemiah 7:30
31Viri Machmas, centum viginti duo.Select Nehemiah 7:31
32Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.Select Nehemiah 7:32
33Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.Select Nehemiah 7:33
34Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.Select Nehemiah 7:34
35Filii Harem, trecenti viginti.Select Nehemiah 7:35
36Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.Select Nehemiah 7:36
37Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.Select Nehemiah 7:37
38Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.Select Nehemiah 7:38
39Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.Select Nehemiah 7:39
40Filii Emmer, mille quinquaginta duo.Select Nehemiah 7:40
41Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.Select Nehemiah 7:41
42Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :Select Nehemiah 7:42
43filii Josue et Cedmihel filiorumSelect Nehemiah 7:43
44Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :Select Nehemiah 7:44
45filii Asaph, centum quadraginta octo.Select Nehemiah 7:45
46Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.Select Nehemiah 7:46
47Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,Select Nehemiah 7:47
48filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,Select Nehemiah 7:48
49filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,Select Nehemiah 7:49
50filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,Select Nehemiah 7:50
51filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,Select Nehemiah 7:51
52filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,Select Nehemiah 7:52
53filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,Select Nehemiah 7:53
54filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,Select Nehemiah 7:54
55filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,Select Nehemiah 7:55
56filii Nasia, filii Hatipha,Select Nehemiah 7:56
57filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,Select Nehemiah 7:57
58filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,Select Nehemiah 7:58
59filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.Select Nehemiah 7:59
60Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.Select Nehemiah 7:60
61Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,Select Nehemiah 7:61
62filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.Select Nehemiah 7:62
63Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.Select Nehemiah 7:63
64Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.Select Nehemiah 7:64
65Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.Select Nehemiah 7:65
66Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,Select Nehemiah 7:66
67absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.Select Nehemiah 7:67
68Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :Select Nehemiah 7:68
69cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.Select Nehemiah 7:69
70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.Select Nehemiah 7:70
71Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.Select Nehemiah 7:71
72Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.Select Nehemiah 7:72
73Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.Select Nehemiah 7:73
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain