Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 17

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 17:1

2Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.Select Numbers 17:2

3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :Select Numbers 17:3

4ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.Select Numbers 17:4

5Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.Select Numbers 17:5

6Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.Select Numbers 17:6

7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,Select Numbers 17:7

8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.Select Numbers 17:8

9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.Select Numbers 17:9

10Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.Select Numbers 17:10

11Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.Select Numbers 17:11

12Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.Select Numbers 17:12

13Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?Select Numbers 17:13

Next: Numbers 18Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.