Numbers 28
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Dixit quoque Dominus ad Moysen :Select Numbers 28:1
2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.Select Numbers 28:2
3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :Select Numbers 28:3
4unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :Select Numbers 28:4
5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.Select Numbers 28:5
6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.Select Numbers 28:6
7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.Select Numbers 28:7
8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.Select Numbers 28:8
9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :Select Numbers 28:9
10quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.Select Numbers 28:10
11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,Select Numbers 28:11
12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :Select Numbers 28:12
13et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.Select Numbers 28:13
14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.Select Numbers 28:14
15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.Select Numbers 28:15
16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,Select Numbers 28:16
17et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.Select Numbers 28:17
18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.Select Numbers 28:18
19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :Select Numbers 28:19
20et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,Select Numbers 28:20
21et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.Select Numbers 28:21
22Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,Select Numbers 28:22
23præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.Select Numbers 28:23
24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.Select Numbers 28:24
25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.Select Numbers 28:25
26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.Select Numbers 28:26
27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :Select Numbers 28:27
28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,Select Numbers 28:28
29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,Select Numbers 28:29
30qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.Select Numbers 28:30
31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.Select Numbers 28:31
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain