Numbers 29
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.Select Numbers 29:1
2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :Select Numbers 29:2
3et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,Select Numbers 29:3
4unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :Select Numbers 29:4
5et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,Select Numbers 29:5
6præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.Select Numbers 29:6
7Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.Select Numbers 29:7
8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :Select Numbers 29:8
9et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,Select Numbers 29:9
10decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :Select Numbers 29:10
11et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.Select Numbers 29:11
12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.Select Numbers 29:12
13Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :Select Numbers 29:13
14et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,Select Numbers 29:14
15et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :Select Numbers 29:15
16et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.Select Numbers 29:16
17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :Select Numbers 29:17
18sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :Select Numbers 29:18
19et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.Select Numbers 29:19
20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :Select Numbers 29:20
21sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :Select Numbers 29:21
22et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.Select Numbers 29:22
23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :Select Numbers 29:23
24sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :Select Numbers 29:24
25et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.Select Numbers 29:25
26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :Select Numbers 29:26
27sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :Select Numbers 29:27
28et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.Select Numbers 29:28
29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :Select Numbers 29:29
30sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :Select Numbers 29:30
31et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.Select Numbers 29:31
32Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :Select Numbers 29:32
33sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :Select Numbers 29:33
34et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.Select Numbers 29:34
35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,Select Numbers 29:35
36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :Select Numbers 29:36
37sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :Select Numbers 29:37
38et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.Select Numbers 29:38
39Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.Select Numbers 29:39
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain