Numbers 3
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.Select Numbers 3:1
2Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.Select Numbers 3:2
3Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.Select Numbers 3:3
4Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.Select Numbers 3:4
5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 3:5
6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,Select Numbers 3:6
7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,Select Numbers 3:7
8et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.Select Numbers 3:8
9Dabisque dono LevitasSelect Numbers 3:9
10Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.Select Numbers 3:10
11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 3:11
12Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.Select Numbers 3:12
13Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.Select Numbers 3:13
14Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :Select Numbers 3:14
15Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.Select Numbers 3:15
16Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,Select Numbers 3:16
17et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.Select Numbers 3:17
18Filii Gerson : Lebni et Semei.Select Numbers 3:18
19Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.Select Numbers 3:19
20Filii Merari : Moholi et Musi.Select Numbers 3:20
21De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :Select Numbers 3:21
22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.Select Numbers 3:22
23Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,Select Numbers 3:23
24sub principe Eliasaph filio Laël.Select Numbers 3:24
25Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,Select Numbers 3:25
26ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.Select Numbers 3:26
27Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.Select Numbers 3:27
28Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,Select Numbers 3:28
29et castrametabuntur ad meridianam plagam.Select Numbers 3:29
30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :Select Numbers 3:30
31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.Select Numbers 3:31
32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.Select Numbers 3:32
33At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :Select Numbers 3:33
34omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.Select Numbers 3:34
35Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.Select Numbers 3:35
36Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :Select Numbers 3:36
37columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.Select Numbers 3:37
38Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.Select Numbers 3:38
39Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.Select Numbers 3:39
40Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.Select Numbers 3:40
41Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.Select Numbers 3:41
42Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :Select Numbers 3:42
43et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.Select Numbers 3:43
44Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 3:44
45Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.Select Numbers 3:45
46In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,Select Numbers 3:46
47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :Select Numbers 3:47
48dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.Select Numbers 3:48
49Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,Select Numbers 3:49
50pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :Select Numbers 3:50
51et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.Select Numbers 3:51
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain