Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 30

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.Select Numbers 30:1

2Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :Select Numbers 30:2

3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.Select Numbers 30:3

4Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :Select Numbers 30:4

5quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.Select Numbers 30:5

6Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.Select Numbers 30:6

7Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :Select Numbers 30:7

8quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.Select Numbers 30:8

9Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.Select Numbers 30:9

10Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.Select Numbers 30:10

11Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,Select Numbers 30:11

12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.Select Numbers 30:12

13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.Select Numbers 30:13

14Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.Select Numbers 30:14

15Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.Select Numbers 30:15

16Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.Select Numbers 30:16

17Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.Select Numbers 30:17

Next: Numbers 31Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.