Numbers 31
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 31:1
2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.Select Numbers 31:2
3Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.Select Numbers 31:3
4Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.Select Numbers 31:4
5Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :Select Numbers 31:5
6quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.Select Numbers 31:6
7Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,Select Numbers 31:7
8et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.Select Numbers 31:8
9Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :Select Numbers 31:9
10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.Select Numbers 31:10
11Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,Select Numbers 31:11
12et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.Select Numbers 31:12
13Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.Select Numbers 31:13
14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,Select Numbers 31:14
15ait : Cur feminas reservastis ?Select Numbers 31:15
16nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?Select Numbers 31:16
17ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :Select Numbers 31:17
18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :Select Numbers 31:18
19et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.Select Numbers 31:19
20Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.Select Numbers 31:20
21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :Select Numbers 31:21
22aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,Select Numbers 31:22
23et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :Select Numbers 31:23
24et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.Select Numbers 31:24
25Dixit quoque Dominus ad Moysen :Select Numbers 31:25
26Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :Select Numbers 31:26
27dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.Select Numbers 31:27
28Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,Select Numbers 31:28
29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.Select Numbers 31:29
30Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.Select Numbers 31:30
31Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.Select Numbers 31:31
32Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,Select Numbers 31:32
33boum septuaginta duo millia,Select Numbers 31:33
34asinorum sexaginta millia et mille :Select Numbers 31:34
35animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.Select Numbers 31:35
36Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :Select Numbers 31:36
37e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :Select Numbers 31:37
38et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :Select Numbers 31:38
39de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :Select Numbers 31:39
40de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.Select Numbers 31:40
41Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,Select Numbers 31:41
42ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.Select Numbers 31:42
43De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,Select Numbers 31:43
44et de bobus triginta sex millibus,Select Numbers 31:44
45et de asinis triginta millibus quingentis,Select Numbers 31:45
46et de hominibus sedecim millibus,Select Numbers 31:46
47tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.Select Numbers 31:47
48Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :Select Numbers 31:48
49Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.Select Numbers 31:49
50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.Select Numbers 31:50
51Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,Select Numbers 31:51
52pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.Select Numbers 31:52
53Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.Select Numbers 31:53
54Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.Select Numbers 31:54
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain