Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 5

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 5:1

2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :Select Numbers 5:2

3tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.Select Numbers 5:3

4Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.Select Numbers 5:4

5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 5:5

6Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,Select Numbers 5:6

7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.Select Numbers 5:7

8Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.Select Numbers 5:8

9Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :Select Numbers 5:9

10et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.Select Numbers 5:10

11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 5:11

12Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnensSelect Numbers 5:12

13dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :Select Numbers 5:13

14si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :Select Numbers 5:14

15adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.Select Numbers 5:15

16Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,Select Numbers 5:16

17assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.Select Numbers 5:17

18Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.Select Numbers 5:18

19Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.Select Numbers 5:19

20Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :Select Numbers 5:20

21his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.Select Numbers 5:21

22Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.Select Numbers 5:22

23Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,Select Numbers 5:23

24et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,Select Numbers 5:24

25tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :Select Numbers 5:25

26pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.Select Numbers 5:26

27Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.Select Numbers 5:27

28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.Select Numbers 5:28

29Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,Select Numbers 5:29

30maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :Select Numbers 5:30

31maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.Select Numbers 5:31

Next: Numbers 6Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.