Numbers 7
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :Select Numbers 7:1
2obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,Select Numbers 7:2
3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.Select Numbers 7:3
4Ait autem Dominus ad Moysen :Select Numbers 7:4
5Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.Select Numbers 7:5
6Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.Select Numbers 7:6
7Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.Select Numbers 7:7
8Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.Select Numbers 7:8
9Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.Select Numbers 7:9
10Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.Select Numbers 7:10
11Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.Select Numbers 7:11
12Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :Select Numbers 7:12
13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :Select Numbers 7:13
14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :Select Numbers 7:14
15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:15
16hircumque pro peccato :Select Numbers 7:16
17et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.Select Numbers 7:17
18Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,Select Numbers 7:18
19acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :Select Numbers 7:19
20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :Select Numbers 7:20
21bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:21
22hircumque pro peccato :Select Numbers 7:22
23et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.Select Numbers 7:23
24Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,Select Numbers 7:24
25obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :Select Numbers 7:25
26mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:26
27bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:27
28hircumque pro peccato :Select Numbers 7:28
29et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.Select Numbers 7:29
30Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,Select Numbers 7:30
31obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:31
32mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:32
33bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:33
34hircumque pro peccato :Select Numbers 7:34
35et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.Select Numbers 7:35
36Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,Select Numbers 7:36
37obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:37
38mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:38
39bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:39
40hircumque pro peccato :Select Numbers 7:40
41et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.Select Numbers 7:41
42Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,Select Numbers 7:42
43obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:43
44mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:44
45bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:45
46hircumque pro peccato :Select Numbers 7:46
47et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.Select Numbers 7:47
48Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,Select Numbers 7:48
49obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:49
50mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:50
51bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:51
52hircumque pro peccato :Select Numbers 7:52
53et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.Select Numbers 7:53
54Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,Select Numbers 7:54
55obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:55
56mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:56
57bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:57
58hircumque pro peccato :Select Numbers 7:58
59et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.Select Numbers 7:59
60Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,Select Numbers 7:60
61obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:61
62et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:62
63bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:63
64hircumque pro peccato :Select Numbers 7:64
65et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.Select Numbers 7:65
66Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,Select Numbers 7:66
67obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:67
68mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:68
69bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:69
70hircumque pro peccato :Select Numbers 7:70
71et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.Select Numbers 7:71
72Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,Select Numbers 7:72
73obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :Select Numbers 7:73
74mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:74
75bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:75
76hircumque pro peccato :Select Numbers 7:76
77et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.Select Numbers 7:77
78Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,Select Numbers 7:78
79obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :Select Numbers 7:79
80mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :Select Numbers 7:80
81bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :Select Numbers 7:81
82hircumque pro peccato :Select Numbers 7:82
83et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.Select Numbers 7:83
84Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :Select Numbers 7:84
85ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :Select Numbers 7:85
86mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :Select Numbers 7:86
87boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.Select Numbers 7:87
88In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.Select Numbers 7:88
89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.Select Numbers 7:89
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain