Philippians 1
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.Select Philippians 1:1
2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Select Philippians 1:2
3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,Select Philippians 1:3
4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,Select Philippians 1:4
5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.Select Philippians 1:5
6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :Select Philippians 1:6
7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.Select Philippians 1:7
8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.Select Philippians 1:8
9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :Select Philippians 1:9
10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,Select Philippians 1:10
11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.Select Philippians 1:11
12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :Select Philippians 1:12
13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,Select Philippians 1:13
14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.Select Philippians 1:14
15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :Select Philippians 1:15
16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.Select Philippians 1:16
17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.Select Philippians 1:17
18Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.Select Philippians 1:18
19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,Select Philippians 1:19
20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.Select Philippians 1:20
21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.Select Philippians 1:21
22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.Select Philippians 1:22
23Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :Select Philippians 1:23
24permanere autem in carne, necessarium propter vos.Select Philippians 1:24
25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :Select Philippians 1:25
26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.Select Philippians 1:26
27Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :Select Philippians 1:27
28et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :Select Philippians 1:28
29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :Select Philippians 1:29
30idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.Select Philippians 1:30
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation