Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 14

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.Select Proverbs 14:1

2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.Select Proverbs 14:2

3In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.Select Proverbs 14:3

4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.Select Proverbs 14:4

5Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.Select Proverbs 14:5

6Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.Select Proverbs 14:6

7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.Select Proverbs 14:7

8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.Select Proverbs 14:8

9Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.Select Proverbs 14:9

10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.Select Proverbs 14:10

11Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.Select Proverbs 14:11

12Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.Select Proverbs 14:12

13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.Select Proverbs 14:13

14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.Select Proverbs 14:14

15Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.Select Proverbs 14:15

16Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.Select Proverbs 14:16

17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.Select Proverbs 14:17

18Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.Select Proverbs 14:18

19Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.Select Proverbs 14:19

20Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.Select Proverbs 14:20

21Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.Select Proverbs 14:21

22Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.Select Proverbs 14:22

23In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.Select Proverbs 14:23

24Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.Select Proverbs 14:24

25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.Select Proverbs 14:25

26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.Select Proverbs 14:26

27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.Select Proverbs 14:27

28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.Select Proverbs 14:28

29Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.Select Proverbs 14:29

30Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.Select Proverbs 14:30

31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.Select Proverbs 14:31

32In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.Select Proverbs 14:32

33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.Select Proverbs 14:33

34Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.Select Proverbs 14:34

35Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.Select Proverbs 14:35

Next: Proverbs 15Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.