Proverbs 19
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.Select Proverbs 19:1
2Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.Select Proverbs 19:2
3Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.Select Proverbs 19:3
4Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.Select Proverbs 19:4
5Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.Select Proverbs 19:5
6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.Select Proverbs 19:6
7Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;Select Proverbs 19:7
8qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.Select Proverbs 19:8
9Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.Select Proverbs 19:9
10Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.Select Proverbs 19:10
11Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.Select Proverbs 19:11
12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.Select Proverbs 19:12
13Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.Select Proverbs 19:13
14Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.Select Proverbs 19:14
15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.Select Proverbs 19:15
16Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.Select Proverbs 19:16
17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.Select Proverbs 19:17
18Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.Select Proverbs 19:18
19Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.Select Proverbs 19:19
20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.Select Proverbs 19:20
21Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.Select Proverbs 19:21
22Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.Select Proverbs 19:22
23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.Select Proverbs 19:23
24Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.Select Proverbs 19:24
25Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.Select Proverbs 19:25
26Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.Select Proverbs 19:26
27Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.Select Proverbs 19:27
28Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.Select Proverbs 19:28
29Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.Select Proverbs 19:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain