Proverbs 20
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.Select Proverbs 20:1
2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.Select Proverbs 20:2
3Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.Select Proverbs 20:3
4Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.Select Proverbs 20:4
5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.Select Proverbs 20:5
6Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?Select Proverbs 20:6
7Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.Select Proverbs 20:7
8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.Select Proverbs 20:8
9Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?Select Proverbs 20:9
10Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.Select Proverbs 20:10
11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.Select Proverbs 20:11
12Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.Select Proverbs 20:12
13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.Select Proverbs 20:13
14Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.Select Proverbs 20:14
15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.Select Proverbs 20:15
16Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.Select Proverbs 20:16
17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.Select Proverbs 20:17
18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.Select Proverbs 20:18
19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.Select Proverbs 20:19
20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :Select Proverbs 20:20
21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.Select Proverbs 20:21
22Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.Select Proverbs 20:22
23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.Select Proverbs 20:23
24A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?Select Proverbs 20:24
25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.Select Proverbs 20:25
26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.Select Proverbs 20:26
27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.Select Proverbs 20:27
28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.Select Proverbs 20:28
29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.Select Proverbs 20:29
30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.Select Proverbs 20:30
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain