Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 23

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.Select Proverbs 23:1

2Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.Select Proverbs 23:2

3Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.Select Proverbs 23:3

4Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.Select Proverbs 23:4

5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.Select Proverbs 23:5

6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :Select Proverbs 23:6

7quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.Select Proverbs 23:7

8Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.Select Proverbs 23:8

9In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.Select Proverbs 23:9

10Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :Select Proverbs 23:10

11propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.Select Proverbs 23:11

12Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.Select Proverbs 23:12

13Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.Select Proverbs 23:13

14Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.Select Proverbs 23:14

15Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :Select Proverbs 23:15

16et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.Select Proverbs 23:16

17Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :Select Proverbs 23:17

18quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.Select Proverbs 23:18

19Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.Select Proverbs 23:19

20Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :Select Proverbs 23:20

21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.Select Proverbs 23:21

22Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.Select Proverbs 23:22

23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.Select Proverbs 23:23

24Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.Select Proverbs 23:24

25Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.Select Proverbs 23:25

26Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.Select Proverbs 23:26

27Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.Select Proverbs 23:27

28Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.Select Proverbs 23:28

29Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?Select Proverbs 23:29

30nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?Select Proverbs 23:30

31Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,Select Proverbs 23:31

32sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.Select Proverbs 23:32

33Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.Select Proverbs 23:33

34Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.Select Proverbs 23:34

35Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?Select Proverbs 23:35

Next: Proverbs 24Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.