Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 24

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :Select Proverbs 24:1

2quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.Select Proverbs 24:2

3Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.Select Proverbs 24:3

4In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.Select Proverbs 24:4

5Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :Select Proverbs 24:5

6quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.Select Proverbs 24:6

7Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.Select Proverbs 24:7

8Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :Select Proverbs 24:8

9cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.Select Proverbs 24:9

10Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.Select Proverbs 24:10

11Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.Select Proverbs 24:11

12Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.Select Proverbs 24:12

13Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.Select Proverbs 24:13

14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.Select Proverbs 24:14

15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.Select Proverbs 24:15

16Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.Select Proverbs 24:16

17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :Select Proverbs 24:17

18ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.Select Proverbs 24:18

19Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios :Select Proverbs 24:19

20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.Select Proverbs 24:20

21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :Select Proverbs 24:21

22quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?Select Proverbs 24:22

23Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.Select Proverbs 24:23

24Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.Select Proverbs 24:24

25Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.Select Proverbs 24:25

26Labia deosculabitur qui recta verba respondet.Select Proverbs 24:26

27Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.Select Proverbs 24:27

28Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.Select Proverbs 24:28

29Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.Select Proverbs 24:29

30Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :Select Proverbs 24:30

31et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.Select Proverbs 24:31

32Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.Select Proverbs 24:32

33Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :Select Proverbs 24:33

34et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.Select Proverbs 24:34

Next: Proverbs 25Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.