Proverbs 31
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.Select Proverbs 31:1
2Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?Select Proverbs 31:2
3Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.Select Proverbs 31:3
4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;Select Proverbs 31:4
5et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.Select Proverbs 31:5
6Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.Select Proverbs 31:6
7Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.Select Proverbs 31:7
8Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.Select Proverbs 31:8
9Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.Select Proverbs 31:9
10Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.Select Proverbs 31:10
11Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.Select Proverbs 31:11
12Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.Select Proverbs 31:12
13Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.Select Proverbs 31:13
14Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.Select Proverbs 31:14
15Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.Select Proverbs 31:15
16Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.Select Proverbs 31:16
17Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.Select Proverbs 31:17
18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.Select Proverbs 31:18
19Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.Select Proverbs 31:19
20Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.Select Proverbs 31:20
21Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.Select Proverbs 31:21
22Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.Select Proverbs 31:22
23Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.Select Proverbs 31:23
24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.Select Proverbs 31:24
25Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.Select Proverbs 31:25
26Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.Select Proverbs 31:26
27Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.Select Proverbs 31:27
28Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.Select Proverbs 31:28
29Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.Select Proverbs 31:29
30Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.Select Proverbs 31:30
31Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.Select Proverbs 31:31
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain