Proverbs 5
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :Select Proverbs 5:1
2ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;Select Proverbs 5:2
3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :Select Proverbs 5:3
4novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.Select Proverbs 5:4
5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.Select Proverbs 5:5
6Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.Select Proverbs 5:6
7Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.Select Proverbs 5:7
8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.Select Proverbs 5:8
9Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :Select Proverbs 5:9
10ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,Select Proverbs 5:10
11et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :Select Proverbs 5:11
12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,Select Proverbs 5:12
13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?Select Proverbs 5:13
14pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.Select Proverbs 5:14
15Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;Select Proverbs 5:15
16deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.Select Proverbs 5:16
17Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.Select Proverbs 5:17
18Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.Select Proverbs 5:18
19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.Select Proverbs 5:19
20Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?Select Proverbs 5:20
21Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.Select Proverbs 5:21
22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.Select Proverbs 5:22
23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.Select Proverbs 5:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain